HISTORIA LIBRI I MACHABEORUM

CAPUT XIII: De Simone

#I Machab. XIII#I Machab. XIV

Et acceleravit Simon consummare muros Jerusalem, et misit exercitum in Joppem. Cognoscens autem Tryphon, quod surrexit Simon loco Jonathae, misit ad eum legatos dicens: Pro argento, quod debebat Jonathas, frater tuus, in ratione regis, detinui eum. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, et remittemus eum. Cumque cognosceret Simon dolum ejus, misit tamen argentum, et pueros, ne murmuraret populus dicens: Non redemit fratrem, volens regnare. Et mentitus est Tryphon, et intravit regionem, ut contereret eam. Et cum appropinquasset Baschamam, videns quod non proficeret, Jonatham ibi occidit, et filios ejus, et rediit in terram suam. Et misit Simon, et accepit ossa Jonathae, et sepelivit eum in Modin. Et statuit septem pyramides patri et matri, et quatuor fratribus, et sibi, et circumposuit columnas magnas, et sculpsit in eis arma, et naves ad memoriam aeternam. Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho adolescente, dolo occidit eum, et regnavit pro eo in Asia. Tunc aedificavit Simon praesidia in Judaea, et misit ad Demetrium, ut faceret pacem cum eo, et mittens munera rogavit, ut faceret remissionem regioni. Et scripsit Demetrius dicens: Munera suscepimus, et pacem facimus vobiscum magnam, remittentes ignorantias, et peccata, usque in hodiernum diem, et nunc absolvimus vos ab omni tributo. Et ablatum est jugum gentium ab Israel. Et ex tunc coepit scribere populus Israel in tabulis, et gestis publicis annotationes temporis in hunc modum: Anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judaeorum. Tunc descendit Simon in Gazam, et obsedit eam, et ejecit idololatras, et idola de civitate, et mundavit aedes, et collocavit in ea viros, qui legem facerent; et munivit eam, et fecit sibi habitationem, et obsedit eos, qui erant in arce Jerusalem. Et clamaverunt ad Simonem, ut acciperent dextras, et dedit illis, et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus, et intravit eam cum musicis instrumentis, hymnis et ramis palmarum, statuens ut omnibus annis ageretur haec dies cum laetitia. Et vidit Simon Joannem filium suum, quod vir esset praelii. Et posuit eum sub se ducem, et dedit ei Gazam ad habitandum. Tunc congregavit rex Demetrius exercitum, et intravit Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem. Sed Arsaces, rex Persidis et Mediae, misit unum de principibus suis, qui percussit castra Demetrii, et comprehendit eum vivum, et posuit eum Arsaces in custodiam. Et siluit terra Juda in diebus Simonis, qui fecit sibi Joppem in portum, et introitum in insulis maris. Et dilatavit fines gentis suae, et abstulit immunditiam, et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, nec erat qui eos terreret. Et misit Simon ad Spartiatas ad innovandam fraternitatem. Romanis quoque misit clypeum aureum menarum mille, et statuerunt ei Romani libertatem, et scripserunt in tabulis aereis foedus, quae positae sunt in titulis in monte Sion.